cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio
sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus
paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas
disperserit te Dominus Deus tuus
reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut
ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et
in tota anima tua
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur
tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante
dispersit
si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet
Dominus Deus tuus
et adsumet atque introducet in terram quam possederunt
patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri
esse te faciet quam fuerunt patres tui
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui
ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima
tua et possis vivere
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos
et eos qui oderunt te et persequuntur
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui
faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus
manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum
tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate
revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis
sicut gavisus est in patribus tuis
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota
anima tua
mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te
est neque procul positum
nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum
valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque
opere conpleamus
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis
transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut
possimus audire et facere quod praeceptum est
sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut
facias illum
considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et
bonum et e contrario mortem et malum
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et
custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas
ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam
ingredieris possidendam
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque
errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris
in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim
vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et
maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et
illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum
ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis
Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis